|
Sabellicus, The Life of Pomponio Leto
[sig. pir] Pomponii vita
M. Antonius Sabellicus M. Antonio Mauroceno equiti salutem. Commendauit mihi per literas suos Caesares Pomponius Laetus iis paucis diebus quibus uita decessit, tantumque mihi tribuit commendatione illa, ut ex ipsius erga me animi affectu potius ea scripsisse libeat suspicari quam quod me tam stultum putaret qui id genus laudis ab eo expectarem. "In meis", inquit, "Caesaribus utere iudicio tuo tuaque lima castigatissima qua nihil accuratius nostra nouit aetas. Non repugno sed acquiesco ingenio exercitatissimo exactissimoque. Corrige igitur, emenda, subeasque officium non lectoris sed auctoris, putaque libellum a te amicissimo publicari qui diligentia ueteres prouocas." Vides, Maurocene, quantum uir ille summus mihi tribuit, qui tam humane — ne humiliter dicam — res suas nostro subiicit iudicio. Legi ego cupidissime historiam hominis nostra aetate in recognoscenda uetustate diligentissimi, in qua praeterquam quod integra fide omnia scribuntur delectauit me supra quam dici possit castissima oratio, ut non Pomponium me legere arbitrarer sed ex ueteribus unum aliquem. Intulissem itaque libens rem nostrae fidei creditam statim librariae officinae, ut per me publicum sortiretur, non tam auctori, qui ab eiusmodi publicatione non abhorrebat, ut eius ad me epistolae demonstrant, quam nostratibus uiris gratificaturus. Sed offensiunculae quaedam, ut ad illum scripsi, nec adeo multae nostrum ab ea re consilium retardarunt. Hae quia non sine temeri- [sig. piv] tatis suspitione mutari poterant, ueritus ne priu<at>um iudicium secutus ea demum tollerem quae auctor maxime probaret, diu multumque dubitaui quae essent mei officii partes in commentariis his publicandis. Nam Pomponius haud multo postquam hanc suam ad me misit lucubrationem fato decessit. Sed tutiorem uiam ingressus librum archetypum [Archetipum o] cum Pomponii chirographo ea conditione librariis obtuli, ut nihil illi adderent, nihil adimerent. Quod ut commodius fieret totum negocium detuli Democrito Taracinensi [uiro in librariis officinis exercitatissimo add. o]. Miraberis, scio, in Pomponio nouam scribendi rationem qui neglecta recentiorum lege totus ex ueterum quorundam [quorumdam o] grammaticorum auctoritate pendet. Sed multo magis mirari possis nudam dicendi suturam [figuram o], qui moribus et uitae hominis fuit tam similis ut nihil sibi ipsi similius esse possit. Ortus est Pomponius, ut eius uita tibi breuiter delinietur, in Calabris, quibus adempto Graecorum commertio nihil est tota Italia simplicius. Clarum in familia stemma, sed in quo tantus uir non sit legitime natus. Ipse quod miror genesim suam semper in occulto habuit aut certe ignorauit. Sed cur ignorasse credi possit? quum a suis quandoque per litteras et nuntios [nuncios o] ad id missos multis precibus domum accersitus ut tantas necessitudines non ignoraret in hanc rescripsit sententiam: "Pomponius Laetus cognatis et propinquis suis salutem. Quod petitis fieri non potest. Valete." Fuit etsi nobili loco natus parum tamen liberali facie, breui statura, colore subaquilo, capillo leniter inflexo, minutis oculis ac sub fronte penitus repostis, sed qui in risu gratiam omnino aliquam mererentur, canitie multa respersus et qua iam grandis natu uelut intempestiua ut mihi dicitur offendebatur. [sig. piir] Mundus in uictu magis quam lautus, quippe qui uno fere cibo uteretur, quum solus coenaret. Vini paulo appententior. Iuuenis sumptuose et frequenter conuiuatus est, parcius iam senex factus, modica suppellectile contentus, et in qua nihil praeter munditiem probares. Vestiebatur fere Gallico panno, ueste paululum a pedibus retracta, pileatus hyeme et coturnatus procedebat in publicum. Domum habuit in Exquiliis permodicam et uineam in Quirinali, in qua succisiuis operabatur horis, Portii Catonis, Columellae [Colubellae a, Colummelae o] et Varronis, quorum studiosissimus [stod- o] fuit, praecepta uel in paruis secutus. Pari studio domi hortulum colere alereque simul amphibias aues atque omnifariam cortenses, feriatus piscari quandoque aut uisco et rhetibus aucupari [occupari a, aucu- o]. Commessarique interim ac potare auidius sub umbra fluuiali ripae aut fontibus accubans. Vbi puer et a quo fuerit institutus incompertum habeo. Romae quod satis constat Petro Montopolitano aliquandiu dedit operam poetae et oratori sua aetate clarissimo, mox sub Laurentio Vallense tantum profecit ut eo defuncto continuo in magna nominis celebritate esse coeperit, ut qui ex omnibus illius assectatoribus unus omnium praedicatione dignus haberetur, qui in defuncti locum succederet. Incidit inde in maximum discrimen, quod cum Calimacho, Platina et aliis quibusdam non uulgari eruditione uiris in Paulum Pontificem Maximum coniurasse putabatur, estque iam peregre profectus ea de causa sub custodia Romam deportatus. Sed in quaestione datum est illi noxae, quod sibi et permultis adolescentibus, qui nostratium litterarum studia assectarentur, nomen immutasset. Caeterum in tanto discrimine nihil aeque illi profuit ac liberum ingenium. Homo enim simplex ac nihil mali cogitans [sig. piiv] appellatus de Pomponii nomine a Vianesio antistite qui quaestioni praesidebat: "Quid", inquit, "tibi et Paulo Pontifici, si mihi foeniculi nomen indidissem?". Custodia inde eductus in Romano gymnasio magno omnium fauore collocatur principemque locum ab initio adeptus duo ferme de XXX [triginta o] annos — nescias maiore gratia an auctoritate — tutatus est. Nulli maledixit aut detraxit unquam, ac ne pati quidem apud se alienam dignitatem lacerari; silentium in eo signum non probantis quae temere alii mirarentur aut carperent. Susque deque ferre quod aliquis de se male opinaretur. Qua moderatione uixit omnibus charissimus. Fuit tamen — ex residuo credo odio ignominiae calumnioso illo reatu acceptae — in clerum animo paulo infestiore et in magnorum antistitum fastu et luxuria insectanda omnino dicacior. Sed mordacitas illa tam simplex ut gratia et fauor ex ea re non odium illi quaereretur. Plaerique antistites ac supremi ordinis longe principes familiariter hominem appellare, iuuare etiam pecunia aliisque muneribus. Ciuili seditione, quae in Xisti Pontificis tempora incidit, eius domo temere direpta tam multa sunt hinc inde illi congesta ab amicis et assectatoribus, ut pene plura accepisse credatur quam amiserit. Vixit tamen paruo contentus. Fuitque ab initio contemptor religionis, sed ingrauescente aetate coepit res ipsa ut mihi dicitur curae esse. Veneratus est omnium maxime Romanae urbis genium, celebrauitque natalem urbis quot annis frequenti doctorum hominum conuentu, ubi adolescentes eloquentiae studiose panegyricis encomiasticisque actionibus dabant prima ingenii experimenta. Pari studio ueterem spectandi consuetudinem desuetae ciuitati restituit, primorum antistitum [sig. piiir] atriis pro theatro usus, in quibus Plauti, Terentii, recentiorum etiam quaedam agerentur fabulae, quas ipse honestos adolescentes et docuit et agentibus praefuit. Nullus unquam magis uetustatem miratus est, nullus in ea [eā o] recognoscenda plus operae impendit. Fastidire sua saecula ac pro despicatis habere quaecunque nostra tulisset aetas, consistere amenti similis ad omnem uestusti operis occursum, interdum etiam ubertim flere meliorum ut dicere solebat temporum admonitu. Capiebaturque adeo Romanae urbis aspectu ut semel sit in uita extra Italiam peregrinatus uisurus, ut ipse ad me scripsit, quae circa Tanaim Strabo pro incompertis reliquisset. Romanam iuuentutem usque ad infamiam dilexit [usque-dilexit: paterno dilexit affectu o], in qua siquid offendisset a ueteri indole degeneratum: "Vestri", aiebat, "maiores non tales fuere." Vixit cum eruditissimo quoque mutua charitate. Quaerenti mihi quem ex recentioribus doctissimum iudicaret, Theodorum Gazam [Gaxam a] dixit [respondit o]. Multum etiam tribuere solebat et Nicolao Perocto [Perotto o] Sypontino antistiti. Platinam et Marsum seniorem unice dilexit. Petrum Caesensem [Cesensem o] — et ipsum cognomento Marsum —, Volscum, Sulpitium et alia recentiora Romanae academiae lumina patria charitate fouit, tantumque abfuit ut horum crescenti laudi sit officere conatus, ut illorum etiam studia homo minime ambitiosus preferret [praef- o] suis. Per quae consecutus est ut eum cuncti patris appellatione dignarentur paterenturque sine controuersia acadaemiae [academiae o] principem haberi. Profitebatur antelucanis horis descendebatque ex Exquiliis ad lumen laternae nisi pernox luna esset. Nihil fere legit unquam nisi ex suo chirographo, pronunciabat canora uoce et iucunda minimeque concitata. Ob lin- [sig. piiiv] guae titubantiam sermo magis castus quam comptus. Cum Varrone diu luctatus est ut in integrum restitueret. In Cripso et Liuio reposuit quaedam, etsi nemo religiosius timidiusque tractauit ueterum scripta. In poetas et historicos semper aliquid dictauit. Ipse quantus in lectione fuerit eius discipuli facile demonstrant. Scripsit de arte grammatica primo suo tyrocinio ex ueteri grammaticorum forma. Scripsit de magistratibus urbis librum unum, de legibus unum, ad M. Pantagathum. Caetera studiorum eius monumenta si qua fuere in direptione domus intercidisse creduntur. Scripsit postremo de caesaribus a iunioris Gordiani interitu exorsus descenditque in Iustini exilium, estque mira breuitate usus, sed in qua ipsius studium in recognoscenda uetustate facile agnoscas. Sobria in eo figura dicendi minimeque ambitiosa, fides et diligentia non uulgaris. Quae lectio eo magis et prodesse et delectare poterit quo minus [quominus a] haec quae ab eo scribuntur sunt a multis prodita. Sed tu, Maurocene, qui ingenio et eruditione longe praestas, multo melius pensitabis quid Pomponius sit supremo hoc humanorum operum labore meritus. Qui quum in hiis [his o] studiis — Graeca enim uix attigit — atque in caetera uita talis esset, iam propemodum septuagenarius fatali est morte consumptus. Frequens ciuitas defunctum extulit celebraruntque eius funus ad Coeli aram antistites circiter xl liberarum ciuitatum et principum oratores plaerique numero et cum his omnis Romanorum [Romanarum o ] litterarum claritas, estque more maiorum pro concione laudatus. Et haec de Pomponio ad te, ut homo tibi minus suetudine [consuetudine o] notus qualis in omni uita fuerit non ignora- [sig. pivr] res. Nec quum haec scripsi omnia complecti potui, quum librarii hanc epistolam efflagitarent. Et si in quibusdam eorum executus sum fidem, meam non astringo; et enim diu absens plaeraque didici ex iis qui post meum ex urbe digressum uixerunt cum eo uiro coniunctissime. Sed multo plura erunt quae a me quamdiu [quam diu o] iuuenis illi operam dedi diligenter obseruata sunt ac nunc demum exacta aetate ex thesauro memoriae repetita tibi, uir clarissime, huic epistolae inserui. Vale et Sabellicum tuum ama.
Finis.
J. Ramminger |