![]() |
|
Giovanni Giovio Pontano
(1429-1503). Neapolitan humanist.
De sermone 6.4.6
Ac, ne nostris a disciplinis discedamus, Iulius Pomponius, exactissimus aetatis nostrae grammaticus Romanaeque uetustatis perpensor quam maxime diligens, nobilitatem generis ita dissimulauit – cum e familia esset Sanseverinia, quae haudquaquam exiguae parti Lucaniae imperitaret ac Brutiae –, ut neque ipse genus fateretur et cum illis, quibus notum id esset, ita loqueretur, ut uideri posset nobilitatem contemnere. Cognitionem uero rerum plurimarum, quae in eo erat non mediocris, ita prae se tulit, ut docens ipse uetustosque auctores interpretans declararet, qui et quantus in docendo esset atque in interpretando. Coeterum in conuentibus familiarique in consuetudine ac sermone mirum est quam uerecunde – nedum modeste – de se aut sentiret aut loqueretur, cumque aliis plurimum tribueret, in se ipsum maxime parcus erat.
Johann Ramminger |
![]() |